quatur; qui in ea communicanda considerabit, quid ad majus servitium Dei ac Domini nostri conveniat.
2 Quando aliquis, qui idoneus videatur, ad nostrum insti- tutum sequendum, ad eum accederet, qui hujusmodi admittendi potestatem non habet, mittere eum poterit ad illum, penes quem ea sit; vel scribere ei, significando qualis ille sit, et quibus praeditus Dei donis, qui admitti petit; et exequatur quod ei in Domino praescriptum fuerit: si quidem ille in absentia id praescribendi facul- tatem habebit.
3 Quia refert plurimum ad divinum servitium, conveni- entem haberi delectum eorum, qui admittuntur, et diligentiam adhiberi, ut intelligantur qua: ad eorum personam et vocationem attinent; qui talem admittendi facultatem habet, si per se ipsum id ipse non praestet, habeat in iis, qui assidue apud se agunt, aliquem, cujus opera utatur ad cognoscendum eos, qui ingrediuntur, ad agendum cum illis, eosque examinandum; qui quidem prudentia praeditus sit, et non ignoret agendi modum, qui cum tam variis generibus et conditionibus perso- narum est tenendus ; ut majori cum intelligentia, et utriusque partis satisfactione negotium ad Dei gloriam transigatur.
4 Tam ille, penes quem est facultas admittendi, quam is, cujus opera ille utitur, habeat oportet cognitionem rerum Societatis, ac Zelum boni progressus ipsius; ut nulla ratione dimoveri ab eo possit, quod in Domino conveni- entius ad divinum servitium in hac Societate judi- caverit; quod ut consequatur, moderatus admodum sit oportet in admittendi desiderio. Et ut liberior sit ab omni minus ordinato affectu; ubi vitii hujusmodi occasio esse posset (ut cum consanguineis, et amicis) ille, in quo aliquid periculi hujusmodi timeretur, examinandi officio non fungatur.
Link (here)
No comments:
Post a Comment